GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 16
Gene | VulgSist | 16:1 | Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat sibi liberos: sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, | |
Gene | VulgSist | 16:2 | dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem: ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, | |
Gene | VulgSist | 16:3 | tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. | |
Gene | VulgSist | 16:5 | Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. iudicet Dominus inter me, et te. | |
Gene | VulgSist | 16:6 | Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. | |
Gene | VulgSist | 16:7 | Cumque invenisset eam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine, quae est in via Sur in deserto, | |
Gene | VulgSist | 16:8 | dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. | |
Gene | VulgSist | 16:9 | Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. | |
Gene | VulgSist | 16:10 | Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. | |
Gene | VulgSist | 16:11 | Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. | |
Gene | VulgSist | 16:12 | Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. | |
Gene | VulgSist | 16:13 | Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. | |
Gene | VulgSist | 16:14 | Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. | |