Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 37
Gene VulgSist 37:1  Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Gene VulgSist 37:2  Et hae sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Gene VulgSist 37:3  Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
Gene VulgSist 37:4  Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Gene VulgSist 37:5  Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa maioris odii seminarium fuit.
Gene VulgSist 37:7  Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Gene VulgSist 37:8  Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
Gene VulgSist 37:9  Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Gene VulgSist 37:10  Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
Gene VulgSist 37:11  Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Gene VulgSist 37:12  Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
Gene VulgSist 37:13  dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
Gene VulgSist 37:14  Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem:
Gene VulgSist 37:15  invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
Gene VulgSist 37:16  At ille respondit: Fratres meos quaero, indica mihi ubi pascant greges.
Gene VulgSist 37:17  Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit itaque Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
Gene VulgSist 37:18  Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
Gene VulgSist 37:20  venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Gene VulgSist 37:21  Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
Gene VulgSist 37:22  Non interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Gene VulgSist 37:23  Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari, et polymita:
Gene VulgSist 37:24  miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
Gene VulgSist 37:25  Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum.
Gene VulgSist 37:26  Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
Gene VulgSist 37:27  Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Gene VulgSist 37:28  Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Aegyptum.
Gene VulgSist 37:29  Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
Gene VulgSist 37:30  et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
Gene VulgSist 37:31  Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguinem hoedi, quem occiderant, tinxerunt:
Gene VulgSist 37:32  mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
Gene VulgSist 37:33  Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph.
Gene VulgSist 37:34  Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
Gene VulgSist 37:35  Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Gene VulgSist 37:36  Madianitae vendiderunt Ioseph in Aegypto Phutiphari eunucho Pharaonis magistro militum.