Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 36
Gene VulgSist 36:2  Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei:
Gene VulgSist 36:4  Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
Gene VulgSist 36:5  Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Gene VulgSist 36:6  Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob.
Gene VulgSist 36:7  Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
Gene VulgSist 36:9  Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
Gene VulgSist 36:10  et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
Gene VulgSist 36:11  Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
Gene VulgSist 36:12  Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech. hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Gene VulgSist 36:13  Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. hi filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgSist 36:14  Isti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core.
Gene VulgSist 36:15  Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Gene VulgSist 36:16  dux Core, dux Gathan, dux Amalech. hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Gene VulgSist 36:17  Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgSist 36:18  Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau.
Gene VulgSist 36:19  Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
Gene VulgSist 36:20  Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
Gene VulgSist 36:21  et Dison, et Eser, et Disan. hi duces Horraei, filii Seir in Terra Edom.
Gene VulgSist 36:22  Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. erat autem soror Lotan, Thamna.
Gene VulgSist 36:23  Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Gene VulgSist 36:24  Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinas Sebeon patris sui:
Gene VulgSist 36:26  Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan.
Gene VulgSist 36:29  Hi duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Gene VulgSist 36:30  dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horraeorum qui imperaverunt in Terra Seir.
Gene VulgSist 36:31  Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
Gene VulgSist 36:33  Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
Gene VulgSist 36:34  Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Gene VulgSist 36:35  Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith.
Gene VulgSist 36:36  Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Gene VulgSist 36:37  Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Gene VulgSist 36:38  Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
Gene VulgSist 36:39  Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiae Mezaab.
Gene VulgSist 36:40  Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
Gene VulgSist 36:43  dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.