GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 30
Gene | VulgSist | 30:1 | Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. | |
Gene | VulgSist | 30:2 | Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? | |
Gene | VulgSist | 30:3 | At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. | |
Gene | VulgSist | 30:6 | Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. et idcirco appellavit nomen eius, Dan. | |
Gene | VulgSist | 30:8 | pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali. | |
Gene | VulgSist | 30:13 | Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. propterea appellavit eum, Aser. | |
Gene | VulgSist | 30:14 | Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras: quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. | |
Gene | VulgSist | 30:15 | Illa respondit: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. | |
Gene | VulgSist | 30:16 | Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ait: Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. | |
Gene | VulgSist | 30:18 | et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. appellavitque nomen eius, Issachar. | |
Gene | VulgSist | 30:20 | et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon. | |
Gene | VulgSist | 30:25 | Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam meam, et ad terram meam. | |
Gene | VulgSist | 30:26 | Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu vero nosti servitutem qua servivi tibi. | |
Gene | VulgSist | 30:27 | Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: | |
Gene | VulgSist | 30:29 | At ille respondit: Tu nosti quo modo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. | |
Gene | VulgSist | 30:30 | Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Deus ad introitum meum. iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae. | |
Gene | VulgSist | 30:31 | Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. | |
Gene | VulgSist | 30:32 | Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. | |
Gene | VulgSist | 30:33 | Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me argues. | |
Gene | VulgSist | 30:35 | Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. | |
Gene | VulgSist | 30:36 | Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius. | |
Gene | VulgSist | 30:37 | Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. | |
Gene | VulgSist | 30:38 | Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. | |
Gene | VulgSist | 30:39 | Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. | |
Gene | VulgSist | 30:40 | Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quaeque, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus. | |
Gene | VulgSist | 30:41 | Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: | |
Gene | VulgSist | 30:42 | quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban: et quae primi temporis, Iacob. | |