Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Gene VulgSist 14:1  Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium
Gene VulgSist 14:2  inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor.
Gene VulgSist 14:3  Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis.
Gene VulgSist 14:4  Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
Gene VulgSist 14:5  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astaroth et Carnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
Gene VulgSist 14:6  et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine.
Gene VulgSist 14:7  Reversique sunt, et venerunt usque ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar.
Gene VulgSist 14:8  Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
Gene VulgSist 14:9  scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quattuor reges adversus quinque.
Gene VulgSist 14:10  Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Gene VulgSist 14:11  Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt:
Gene VulgSist 14:12  necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Gene VulgSist 14:13  Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant foedus cum Abram.
Gene VulgSist 14:14  Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est eos usque Dan.
Gene VulgSist 14:15  Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, et Phoenicem, quae est ad laevam Damasci.
Gene VulgSist 14:16  Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Gene VulgSist 14:17  Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis.
Gene VulgSist 14:18  At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi,
Gene VulgSist 14:19  benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram:
Gene VulgSist 14:20  et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Gene VulgSist 14:21  Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
Gene VulgSist 14:22  Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae,
Gene VulgSist 14:23  quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
Gene VulgSist 14:24  exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.