GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 41
Gene | VulgSist | 41:2 | de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus. | |
Gene | VulgSist | 41:3 | Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae, confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: | |
Gene | VulgSist | 41:4 | devoraveruntque eas, quarum mira species, et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, | |
Gene | VulgSist | 41:5 | rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae: | |
Gene | VulgSist | 41:8 | et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes coniectores Aegypti, cunctosque sapientes: et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. | |
Gene | VulgSist | 41:10 | Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum: | |
Gene | VulgSist | 41:13 | audivimus quidquid postea rei probavit eventus. ego enim redditus sum officio meo: et ille suspensus est in cruce. | |
Gene | VulgSist | 41:14 | Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt: ac veste mutata, obtulerunt ei. | |
Gene | VulgSist | 41:15 | Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime coniicere. | |
Gene | VulgSist | 41:18 | et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant. | |
Gene | VulgSist | 41:19 | et ecce, has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim: | |
Gene | VulgSist | 41:21 | nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, | |
Gene | VulgSist | 41:24 | quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. | |
Gene | VulgSist | 41:25 | Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni. | |
Gene | VulgSist | 41:26 | Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae: septem hubertatis anni sunt: eandemque vim somnii comprehendunt. | |
Gene | VulgSist | 41:27 | Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis. | |
Gene | VulgSist | 41:30 | quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, | |
Gene | VulgSist | 41:32 | Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. | |
Gene | VulgSist | 41:33 | Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum Terrae Aegypti: | |
Gene | VulgSist | 41:34 | Qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, | |
Gene | VulgSist | 41:35 | qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. | |
Gene | VulgSist | 41:36 | Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia. | |
Gene | VulgSist | 41:38 | locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? | |
Gene | VulgSist | 41:39 | Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? | |
Gene | VulgSist | 41:40 | Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam. | |
Gene | VulgSist | 41:41 | Dixitque rursus Pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram Aegypti. | |
Gene | VulgSist | 41:42 | Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. | |
Gene | VulgSist | 41:43 | Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae Terrae Aegypti. | |
Gene | VulgSist | 41:44 | Dixit quoque rex Aegypti ad Ioseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. | |
Gene | VulgSist | 41:45 | Vertitque nomen eius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti | |
Gene | VulgSist | 41:46 | (Triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis) et circuivit omnes regiones Aegypti. | |
Gene | VulgSist | 41:47 | Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti. | |
Gene | VulgSist | 41:49 | Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. | |
Gene | VulgSist | 41:50 | Natique sunt Ioseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. | |
Gene | VulgSist | 41:51 | Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. | |
Gene | VulgSist | 41:52 | Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. | |
Gene | VulgSist | 41:54 | coeperunt venire septem anni inopiae: quos praedixerat Ioseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra Aegypti panis erat. | |
Gene | VulgSist | 41:55 | Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. | |
Gene | VulgSist | 41:56 | Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Ioseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis: nam et illos oppresserat fames. | |