Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Gene VulgSist 32:1  Iacob autem abiit in itinere quod coeperat: fueruntque ei obviam Angeli Dei.
Gene VulgSist 32:2  Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec. et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
Gene VulgSist 32:3  Misit autem et nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
Gene VulgSist 32:4  praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem.
Gene VulgSist 32:5  Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Gene VulgSist 32:6  Reversique sunt nuncii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Gene VulgSist 32:7  Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves, et camelos in duas turmas,
Gene VulgSist 32:8  dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.
Gene VulgSist 32:9  Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi:
Gene VulgSist 32:10  minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
Gene VulgSist 32:11  Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
Gene VulgSist 32:12  Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
Gene VulgSist 32:13  Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo,
Gene VulgSist 32:14  capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
Gene VulgSist 32:15  camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem.
Gene VulgSist 32:16  Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
Gene VulgSist 32:17  Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te, Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quae sequeris?
Gene VulgSist 32:18  respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino suo Esau: ipse quoque post nos venit.
Gene VulgSist 32:19  Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum.
Gene VulgSist 32:20  Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi.
Gene VulgSist 32:21  Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
Gene VulgSist 32:22  Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc.
Gene VulgSist 32:24  mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
Gene VulgSist 32:25  Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit.
Gene VulgSist 32:26  Dixitque ad eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Gene VulgSist 32:28  At ille, Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?
Gene VulgSist 32:29  Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
Gene VulgSist 32:30  Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Gene VulgSist 32:31  Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Gene VulgSist 32:32  Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit.