GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 9
Gene | VulgSist | 9:1 | Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. | |
Gene | VulgSist | 9:2 | Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. | |
Gene | VulgSist | 9:3 | Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. | |
Gene | VulgSist | 9:5 | Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et de manu fratris eius requiram animam hominis. | |
Gene | VulgSist | 9:6 | Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. | |
Gene | VulgSist | 9:7 | Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. | |
Gene | VulgSist | 9:10 | et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae. | |
Gene | VulgSist | 9:11 | Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. | |
Gene | VulgSist | 9:12 | Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas: | |
Gene | VulgSist | 9:15 | et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. | |
Gene | VulgSist | 9:16 | Eritque arcus meus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram. | |
Gene | VulgSist | 9:17 | Dixitque Deus ad Noe: Hoc est signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. | |
Gene | VulgSist | 9:18 | Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. | |
Gene | VulgSist | 9:19 | Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. | |
Gene | VulgSist | 9:22 | Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras. | |
Gene | VulgSist | 9:23 | At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. | |
Gene | VulgSist | 9:27 | Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius. | |