GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 49
Gene | VulgSist | 49:1 | Vocavit autem Iacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annunciem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. | |
Gene | VulgSist | 49:3 | Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in donis, maior in imperio. | |
Gene | VulgSist | 49:4 | Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius. | |
Gene | VulgSist | 49:6 | In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. | |
Gene | VulgSist | 49:7 | Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. | |
Gene | VulgSist | 49:8 | Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. | |
Gene | VulgSist | 49:9 | Catulus leonis Iuda: ad praedam fili mi ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? | |
Gene | VulgSist | 49:10 | NON AUFERETUR sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. | |
Gene | VulgSist | 49:11 | Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. | |
Gene | VulgSist | 49:13 | Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. | |
Gene | VulgSist | 49:15 | Vidit requiem quod esset bona: et terram quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. | |
Gene | VulgSist | 49:17 | Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. | |
Gene | VulgSist | 49:22 | Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum. | |
Gene | VulgSist | 49:24 | Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob: inde pastor egressus est lapis Israel. | |
Gene | VulgSist | 49:25 | Deus patris tui erit adiutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus huberum et vulvae. | |
Gene | VulgSist | 49:26 | Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius: donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Ioseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos. | |
Gene | VulgSist | 49:28 | Omnes hi in tribubus Israel duodecim: haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. | |
Gene | VulgSist | 49:29 | Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei, | |
Gene | VulgSist | 49:30 | contra Mambre in Terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri. | |
Gene | VulgSist | 49:31 | Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem eius: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua: ibi et Lia condita iacet. | |