GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 8
Gene | VulgSist | 8:1 | Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. | |
Gene | VulgSist | 8:2 | Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo. | |
Gene | VulgSist | 8:3 | Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. | |
Gene | VulgSist | 8:4 | Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeniae. | |
Gene | VulgSist | 8:5 | At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. | |
Gene | VulgSist | 8:6 | Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum: | |
Gene | VulgSist | 8:8 | Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. | |
Gene | VulgSist | 8:9 | Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum suam, et apprehensam intulit in arcam. | |
Gene | VulgSist | 8:11 | At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. | |
Gene | VulgSist | 8:12 | Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. | |
Gene | VulgSist | 8:13 | Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terrae. | |
Gene | VulgSist | 8:17 | Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. | |
Gene | VulgSist | 8:18 | Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo. | |
Gene | VulgSist | 8:19 | Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia quae reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca. | |
Gene | VulgSist | 8:20 | Aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. | |
Gene | VulgSist | 8:21 | Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. | |