GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 33
Gene | VulgSist | 33:1 | Elevans autem Iacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum: | |
Gene | VulgSist | 33:2 | et posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio: Liam vero, et filios eius in secundo loco: Rachel autem, et Ioseph novissimos. | |
Gene | VulgSist | 33:3 | Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius. | |
Gene | VulgSist | 33:4 | Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum eius, et osculans flevit. | |
Gene | VulgSist | 33:5 | Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo. | |
Gene | VulgSist | 33:7 | Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. | |
Gene | VulgSist | 33:8 | Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. | |
Gene | VulgSist | 33:10 | Dixitque Iacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, | |
Gene | VulgSist | 33:11 | et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, | |
Gene | VulgSist | 33:13 | Dixitque Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. | |
Gene | VulgSist | 33:14 | Praecedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia eius, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. | |
Gene | VulgSist | 33:15 | Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo domine mi. | |
Gene | VulgSist | 33:17 | Et Iacob venit in Socoth: ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula. | |
Gene | VulgSist | 33:18 | Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae: et habitavit iuxta oppidum. | |
Gene | VulgSist | 33:19 | Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. | |