GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 6
Gene | VulgSist | 6:2 | Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. | |
Gene | VulgSist | 6:3 | Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. | |
Gene | VulgSist | 6:4 | Gigantes autem erant super terram in diebus illis. postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. | |
Gene | VulgSist | 6:5 | Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, | |
Gene | VulgSist | 6:6 | poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, | |
Gene | VulgSist | 6:7 | Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli. poenitet enim me fecisse eos. | |
Gene | VulgSist | 6:9 | Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. | |
Gene | VulgSist | 6:12 | Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram) | |
Gene | VulgSist | 6:13 | dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. | |
Gene | VulgSist | 6:14 | Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus. | |
Gene | VulgSist | 6:15 | Et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. | |
Gene | VulgSist | 6:16 | Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius: ostium autem arcae pones ex latere: deorsum, coenacula, et tristega facies in ea. | |
Gene | VulgSist | 6:17 | Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: et Universa quae in terra sunt, consumentur. | |
Gene | VulgSist | 6:18 | Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. | |
Gene | VulgSist | 6:19 | Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. | |
Gene | VulgSist | 6:20 | De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. | |
Gene | VulgSist | 6:21 | Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. | |