Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 2
Gene VulgSist 2:1  Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum.
Gene VulgSist 2:2  Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
Gene VulgSist 2:3  Et benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Gene VulgSist 2:4  Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram:
Gene VulgSist 2:5  Et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
Gene VulgSist 2:6  Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae.
Gene VulgSist 2:7  Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
Gene VulgSist 2:8  Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat.
Gene VulgSist 2:9  Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali.
Gene VulgSist 2:10  Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
Gene VulgSist 2:11  Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
Gene VulgSist 2:12  et aurum terrae illius optimum est: ibique invenitur bdellium, et lapis onychinus.
Gene VulgSist 2:13  Et nomen fluvii secundi Gehon: ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae.
Gene VulgSist 2:14  Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Gene VulgSist 2:15  Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradisum voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
Gene VulgSist 2:16  Praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede:
Gene VulgSist 2:17  De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Gene VulgSist 2:18  Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi.
Gene VulgSist 2:19  Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.
Gene VulgSist 2:20  Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.
Gene VulgSist 2:21  Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea.
Gene VulgSist 2:22  Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
Gene VulgSist 2:23  Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
Gene VulgSist 2:24  Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.
Gene VulgSist 2:25  Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et non erubescebant.