Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 46
Gene VulgSist 46:1  Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
Gene VulgSist 46:2  audivit eum per visionem nocte vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum.
Gene VulgSist 46:3  Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Gene VulgSist 46:4  Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
Gene VulgSist 46:5  Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,
Gene VulgSist 46:6  et omnia quae possederat in Terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum omni semine suo,
Gene VulgSist 46:7  filii eius, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies.
Gene VulgSist 46:8  Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Gene VulgSist 46:9  Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
Gene VulgSist 46:10  Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
Gene VulgSist 46:12  Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Gene VulgSist 46:15  Hi filii Lia quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua. omnes animae filiorum eius et filiarum, triginta tres.
Gene VulgSist 46:16  Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
Gene VulgSist 46:17  Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
Gene VulgSist 46:18  hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae. et hos genuit Iacob sedecim animas.
Gene VulgSist 46:20  Natique sunt Ioseph filii in Terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
Gene VulgSist 46:21  Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
Gene VulgSist 46:22  hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animae, quattuordecim.
Gene VulgSist 46:24  Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem.
Gene VulgSist 46:25  Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Iacob: omnes animae, septem.
Gene VulgSist 46:26  Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
Gene VulgSist 46:27  Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
Gene VulgSist 46:28  Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen.
Gene VulgSist 46:29  Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit.
Gene VulgSist 46:30  Dixitque pater ad Ioseph: Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
Gene VulgSist 46:31  At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me:
Gene VulgSist 46:32  et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
Gene VulgSist 46:33  Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
Gene VulgSist 46:34  Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.