GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 39
Gene | VulgSist | 39:1 | Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Phutiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus sui, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. | |
Gene | VulgSist | 39:2 | Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, | |
Gene | VulgSist | 39:3 | qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius. | |
Gene | VulgSist | 39:4 | Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant: | |
Gene | VulgSist | 39:5 | benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam: | |
Gene | VulgSist | 39:6 | nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu. | |
Gene | VulgSist | 39:7 | Post multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum. | |
Gene | VulgSist | 39:8 | Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: | |
Gene | VulgSist | 39:9 | nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor eius es: quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Dominum meum? | |
Gene | VulgSist | 39:10 | Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. | |
Gene | VulgSist | 39:11 | Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: | |
Gene | VulgSist | 39:12 | et illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras. | |
Gene | VulgSist | 39:14 | vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, | |
Gene | VulgSist | 39:20 | tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. | |
Gene | VulgSist | 39:21 | Fuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. | |
Gene | VulgSist | 39:22 | Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. | |