Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 38
Gene VulgSist 38:1  Eodem tempore descendens Iudas a fratribus suis, divertit ad Virum Odollamitem, nomine Hiram.
Gene VulgSist 38:2  Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
Gene VulgSist 38:3  Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Her.
Gene VulgSist 38:4  Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan.
Gene VulgSist 38:5  Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela. quo nato, parere ultra cessavit.
Gene VulgSist 38:6  Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
Gene VulgSist 38:7  Fuit quoque Her primogenitus Iudae, nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
Gene VulgSist 38:8  Dixit ergo Iudas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
Gene VulgSist 38:9  Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
Gene VulgSist 38:10  Et idcirco percussit eum Dominus, eo quod rem detestabilem faceret.
Gene VulgSist 38:11  Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres eius. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui.
Gene VulgSist 38:12  Evolutis autem multis diebus, mortua est Sue uxor Iudae: qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
Gene VulgSist 38:13  Nunciatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Gene VulgSist 38:14  Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
Gene VulgSist 38:15  Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
Gene VulgSist 38:16  Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
Gene VulgSist 38:17  dixit: Mittam tibi hoedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
Gene VulgSist 38:18  Ait Iudas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
Gene VulgSist 38:19  et surgens abiit: depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Gene VulgSist 38:20  Misit autem Iudas hoedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
Gene VulgSist 38:21  interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quae sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
Gene VulgSist 38:22  Reversus est ad Iudam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
Gene VulgSist 38:23  Ait Iudas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hoedum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
Gene VulgSist 38:24  Ecce autem post tres menses nunciaverunt Iudae, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Iudas: Producite eam ut comburatur.
Gene VulgSist 38:25  Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cuius haec sunt, concepi: cognosce cuius sit annulus, et armilla, et baculus.
Gene VulgSist 38:26  Qui, agnitis muneribus, ait: Iustior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
Gene VulgSist 38:27  Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:
Gene VulgSist 38:29  Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.
Gene VulgSist 38:30  Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum: quem appellavit Zara.