GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 1
Gene | VulgSist | 1:2 | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et Spiritus Domini ferebatur super aquas. | |
Gene | VulgSist | 1:5 | Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. | |
Gene | VulgSist | 1:7 | Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. | |
Gene | VulgSist | 1:8 | Vocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus. | |
Gene | VulgSist | 1:9 | Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. | |
Gene | VulgSist | 1:10 | Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. | |
Gene | VulgSist | 1:11 | Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. | |
Gene | VulgSist | 1:12 | Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. | |
Gene | VulgSist | 1:14 | Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: | |
Gene | VulgSist | 1:16 | Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas. | |
Gene | VulgSist | 1:18 | et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. | |
Gene | VulgSist | 1:20 | Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. | |
Gene | VulgSist | 1:21 | Creavitque Deus Cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. | |
Gene | VulgSist | 1:22 | Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. | |
Gene | VulgSist | 1:24 | Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita. | |
Gene | VulgSist | 1:25 | Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, | |
Gene | VulgSist | 1:26 | et ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra. | |
Gene | VulgSist | 1:27 | Et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. | |
Gene | VulgSist | 1:28 | Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram. | |
Gene | VulgSist | 1:29 | Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: | |
Gene | VulgSist | 1:30 | et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. | |