I CORINTHIANS
Chapter 1
I Co | VulgClem | 1:2 | ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. | |
I Co | VulgClem | 1:4 | Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu : | |
I Co | VulgClem | 1:7 | ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, | |
I Co | VulgClem | 1:8 | qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. | |
I Co | VulgClem | 1:9 | Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. | |
I Co | VulgClem | 1:10 | Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. | |
I Co | VulgClem | 1:11 | Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. | |
I Co | VulgClem | 1:12 | Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi. | |
I Co | VulgClem | 1:13 | Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ? | |
I Co | VulgClem | 1:17 | Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. | |
I Co | VulgClem | 1:18 | Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. | |
I Co | VulgClem | 1:19 | Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. | |
I Co | VulgClem | 1:20 | Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? | |
I Co | VulgClem | 1:21 | Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. | |
I Co | VulgClem | 1:23 | nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, | |
I Co | VulgClem | 1:24 | ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam : | |
I Co | VulgClem | 1:25 | quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. | |
I Co | VulgClem | 1:26 | Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : | |
I Co | VulgClem | 1:27 | sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : | |
I Co | VulgClem | 1:28 | et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : | |
I Co | VulgClem | 1:30 | Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : | |