Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
II K VulgSist 17:1  Anno duodecimo Achaz regis Iuda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
II K VulgSist 17:2  Fecitque malum coram Domino: sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant.
II K VulgSist 17:3  Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
II K VulgSist 17:4  Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuncios ad Sua regem Aegypti, ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
II K VulgSist 17:5  Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
II K VulgSist 17:6  Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuitque eos in Hala, et in Habor iuxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
II K VulgSist 17:7  Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de Terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos.
II K VulgSist 17:8  Et ambulaverunt iuxta ritum Gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel: quia similiter fecerant.
II K VulgSist 17:9  Et offenderunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum: et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a Turre custodum usque ad Civitatem munitam.
II K VulgSist 17:10  Feceruntque sibi statuas, et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:
II K VulgSist 17:11  et adolebant ibi incensum super aras in morem Gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
II K VulgSist 17:12  et coluerunt immunditias, de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
II K VulgSist 17:13  Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium Prophetarum et Videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et ceremonias iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris: et sicut misi ad vos in manu servorum meorum Prophetarum.
II K VulgSist 17:14  Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
II K VulgSist 17:15  Et abiecerunt legitima eius, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt Gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant.
II K VulgSist 17:16  Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli: servieruntque Baal,
II K VulgSist 17:17  et consecraverunt filios suos, et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
II K VulgSist 17:18  Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo.
II K VulgSist 17:19  Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
II K VulgSist 17:20  Proiecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec proiiceret eos a facie sua:
II K VulgSist 17:21  ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat: separavit enim Ieroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
II K VulgSist 17:22  Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam quae fecerat: et non recesserunt ab eis,
II K VulgSist 17:23  usque quo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum Prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
II K VulgSist 17:24  Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus eius.
II K VulgSist 17:25  Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
II K VulgSist 17:26  Nunciatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae.
II K VulgSist 17:27  Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terrae.
II K VulgSist 17:28  Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
II K VulgSist 17:29  Et unaquaeque Gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, Gens et Gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
II K VulgSist 17:30  Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthaei fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.
II K VulgSist 17:31  Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
II K VulgSist 17:32  et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
II K VulgSist 17:33  Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem Gentium, de quibus translati fuerant Samariam:
II K VulgSist 17:34  usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt ceremonias eius, iudicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel:
II K VulgSist 17:35  et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
II K VulgSist 17:36  Sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de Terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
II K VulgSist 17:37  Ceremonias quoque, et iudicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
II K VulgSist 17:38  Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,
II K VulgSist 17:39  sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
II K VulgSist 17:40  Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
II K VulgSist 17:41  Fuerunt igitur Gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.