Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
John VulgHetz 16:2  Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
John VulgHetz 16:3  et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
John VulgHetz 16:4  Sed hæc locutus sum vobis: ut cum venerit hora eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.
John VulgHetz 16:5  Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis?
John VulgHetz 16:6  Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
John VulgHetz 16:7  Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
John VulgHetz 16:8  Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio.
John VulgHetz 16:10  de iustitia vero: quia ad Patrem vado: et iam non videbitis me:
John VulgHetz 16:11  De iudicio autem: quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
John VulgHetz 16:12  Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.
John VulgHetz 16:13  Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. non enim loquetur a semetipso: sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annunciabit vobis.
John VulgHetz 16:14  Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
John VulgHetz 16:15  Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
John VulgHetz 16:16  Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
John VulgHetz 16:17  Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
John VulgHetz 16:18  Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Modicum? nescimus quid loquitur.
John VulgHetz 16:19  Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me.
John VulgHetz 16:20  Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
John VulgHetz 16:21  Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium: quia natus est homo in mundum.
John VulgHetz 16:22  Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
John VulgHetz 16:23  Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
John VulgHetz 16:24  Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
John VulgHetz 16:25  Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis.
John VulgHetz 16:26  in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
John VulgHetz 16:27  Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
John VulgHetz 16:28  Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
John VulgHetz 16:29  Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
John VulgHetz 16:30  nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
John VulgHetz 16:32  Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
John VulgHetz 16:33  Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.