Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Matt Vulgate 1:1  liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
Matt Vulgate 1:2  Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
Matt Vulgate 1:3  Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
Matt Vulgate 1:4  Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
Matt Vulgate 1:5  Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
Matt Vulgate 1:6  David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
Matt Vulgate 1:7  Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
Matt Vulgate 1:8  Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
Matt Vulgate 1:9  Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
Matt Vulgate 1:10  Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
Matt Vulgate 1:11  Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
Matt Vulgate 1:12  et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
Matt Vulgate 1:13  Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
Matt Vulgate 1:14  Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
Matt Vulgate 1:15  Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
Matt Vulgate 1:16  Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
Matt Vulgate 1:17  omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
Matt Vulgate 1:18  Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
Matt Vulgate 1:19  Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
Matt Vulgate 1:20  haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
Matt Vulgate 1:21  pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
Matt Vulgate 1:22  hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
Matt Vulgate 1:23  ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
Matt Vulgate 1:24  exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
Matt Vulgate 1:25  et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum