Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Numb VulgClem 17:2  Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
Numb VulgClem 17:3  Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
Numb VulgClem 17:4  ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
Numb VulgClem 17:5  Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
Numb VulgClem 17:6  Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
Numb VulgClem 17:7  Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
Numb VulgClem 17:8  sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Numb VulgClem 17:9  Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
Numb VulgClem 17:10  Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
Numb VulgClem 17:12  Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
Numb VulgClem 17:13  Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?