Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Numb Vulgate 5:2  praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
Numb Vulgate 5:3  tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
Numb Vulgate 5:4  feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
Numb Vulgate 5:6  loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
Numb Vulgate 5:7  confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
Numb Vulgate 5:8  sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
Numb Vulgate 5:9  omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
Numb Vulgate 5:10  et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
Numb Vulgate 5:12  loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
Numb Vulgate 5:13  dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
Numb Vulgate 5:14  si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
Numb Vulgate 5:15  adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
Numb Vulgate 5:16  offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
Numb Vulgate 5:17  adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
Numb Vulgate 5:18  cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
Numb Vulgate 5:19  adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
Numb Vulgate 5:20  sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Numb Vulgate 5:21  his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
Numb Vulgate 5:22  ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Numb Vulgate 5:23  scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
Numb Vulgate 5:25  tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Numb Vulgate 5:26  pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Numb Vulgate 5:27  quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
Numb Vulgate 5:28  quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Numb Vulgate 5:29  ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Numb Vulgate 5:30  maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
Numb Vulgate 5:31  maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam