PROVERBS
Chapter 18
Prov | VulgSist | 18:2 | Non recipit stultus verba prudentiae: nisi ea dixeris quae versantur in corde eius. | |
Prov | VulgSist | 18:3 | Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium. | |
Prov | VulgSist | 18:5 | Accipere personam impii in iudicio non est bonum, ut declines a veritate iudicii. | |
Prov | VulgSist | 18:8 | Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animae autem effeminatorum esurient. | |
Prov | VulgSist | 18:12 | Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur. | |
Prov | VulgSist | 18:13 | Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. | |
Prov | VulgSist | 18:14 | Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? | |
Prov | VulgSist | 18:19 | Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium. | |
Prov | VulgSist | 18:20 | De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. | |
Prov | VulgSist | 18:22 | Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et insipiens. | |