Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 31
Psal Vulgate 31:1  huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
Psal Vulgate 31:2  beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
Psal Vulgate 31:3  quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
Psal Vulgate 31:4  quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur mihi spina diapsalma die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
Psal Vulgate 31:5  delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
Psal Vulgate 31:6  pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
Psal Vulgate 31:7  tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
Psal Vulgate 31:8  intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
Psal Vulgate 31:9  nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
Psal Vulgate 31:10  multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
Psal Vulgate 31:11  laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde