ACTS
Chapter 21
Acts | VulgCont | 21:1 | Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. | |
Acts | VulgCont | 21:3 | Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. | |
Acts | VulgCont | 21:4 | Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Ierosolymam. | |
Acts | VulgCont | 21:5 | Et expletis diebus profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus, et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. | |
Acts | VulgCont | 21:7 | Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. | |
Acts | VulgCont | 21:8 | Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. | |
Acts | VulgCont | 21:10 | Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Iudæa propheta, nomine Agabus. | |
Acts | VulgCont | 21:11 | Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes, et manus dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona hæc, sic alligabunt in Ierusalem Iudæi, et tradent in manus Gentium. | |
Acts | VulgCont | 21:12 | Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Ierosolymam. | |
Acts | VulgCont | 21:13 | Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. | |
Acts | VulgCont | 21:16 | Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. | |
Acts | VulgCont | 21:18 | Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt seniores. | |
Acts | VulgCont | 21:19 | Quos cum salutasset, narrabat per singula, quæ Deus fecisset in Gentibus per ministerium ipsius. | |
Acts | VulgCont | 21:20 | At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudæis, qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. | |
Acts | VulgCont | 21:21 | Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Iudæorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. | |
Acts | VulgCont | 21:22 | Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. | |
Acts | VulgCont | 21:23 | Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quattuor, votum habentes super se. | |
Acts | VulgCont | 21:24 | His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. | |
Acts | VulgCont | 21:25 | De his autem, qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis, immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. | |
Acts | VulgCont | 21:26 | Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuncians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. | |
Acts | VulgCont | 21:27 | Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et iniecerunt ei manus, clamantes: | |
Acts | VulgCont | 21:28 | Viri Israelitæ, adiuvate: hic est homo, qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et Gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. | |
Acts | VulgCont | 21:29 | Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. | |
Acts | VulgCont | 21:30 | Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt ianuæ. | |
Acts | VulgCont | 21:31 | Quærentibus autem eum occidere, nunciatum est Tribuno cohortis: Quia tota confunditur Ierusalem. | |
Acts | VulgCont | 21:32 | Qui statim assumptis militibus, et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent Tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum. | |
Acts | VulgCont | 21:33 | Tunc accedens Tribunus apprehendit eum, et iussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. | |
Acts | VulgCont | 21:34 | Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, iussit duci eum in castra. | |
Acts | VulgCont | 21:35 | Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. | |
Acts | VulgCont | 21:37 | Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit Tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? | |
Acts | VulgCont | 21:38 | Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quattuor millia virorum sicariorum? | |
Acts | VulgCont | 21:39 | Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Iudæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. | |