ACTS
Chapter 22
Acts | Vulgate | 22:2 | cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium | |
Acts | Vulgate | 22:3 | et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie | |
Acts | Vulgate | 22:4 | qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres | |
Acts | Vulgate | 22:5 | sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur | |
Acts | Vulgate | 22:6 | factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa | |
Acts | Vulgate | 22:8 | ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris | |
Acts | Vulgate | 22:9 | et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum | |
Acts | Vulgate | 22:10 | et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere | |
Acts | Vulgate | 22:11 | et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum | |
Acts | Vulgate | 22:12 | Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis | |
Acts | Vulgate | 22:13 | veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum | |
Acts | Vulgate | 22:14 | at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius | |
Acts | Vulgate | 22:16 | et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius | |
Acts | Vulgate | 22:17 | factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis | |
Acts | Vulgate | 22:18 | et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me | |
Acts | Vulgate | 22:19 | et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te | |
Acts | Vulgate | 22:20 | et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum | |
Acts | Vulgate | 22:22 | audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere | |
Acts | Vulgate | 22:23 | vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem | |
Acts | Vulgate | 22:24 | iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei | |
Acts | Vulgate | 22:25 | et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare | |
Acts | Vulgate | 22:26 | quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est | |
Acts | Vulgate | 22:28 | et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum | |
Acts | Vulgate | 22:29 | protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum | |