Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Deut VulgSist 11:1  Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta eius et ceremonias, iudicia atque mandata omni tempore.
Deut VulgSist 11:2  Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum, extentumque brachium,
Deut VulgSist 11:3  signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi, et universae terrae eius,
Deut VulgSist 11:4  omnique exercitui Aegyptiorum, et equis ac curribus: quo modo operuerint eos aquae maris rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem:
Deut VulgSist 11:5  vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum:
Deut VulgSist 11:6  et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel.
Deut VulgSist 11:7  Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit,
Deut VulgSist 11:8  ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere Terram, ad quam ingredimini,
Deut VulgSist 11:9  multoque in ea vivatis tempore: quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
Deut VulgSist 11:10  Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut Terra Aegypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae:
Deut VulgSist 11:11  sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias.
Deut VulgSist 11:12  quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Deut VulgSist 11:13  Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
Deut VulgSist 11:14  dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
Deut VulgSist 11:15  foenumque ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
Deut VulgSist 11:16  Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:
Deut VulgSist 11:17  iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de Terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Deut VulgSist 11:18  Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Deut VulgSist 11:19  Docete filios vestros ut illa meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
Deut VulgSist 11:21  ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in Terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae.
Deut VulgSist 11:22  Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, adhaerentes ei,
Deut VulgSist 11:23  disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt.
Deut VulgSist 11:24  Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Deut VulgSist 11:25  Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
Deut VulgSist 11:26  En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:
Deut VulgSist 11:27  benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis:
Deut VulgSist 11:28  maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Deut VulgSist 11:29  Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:
Deut VulgSist 11:30  qui sunt trans Iordanem post viam, quae vergit ad solis occubitum in Terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul.
Deut VulgSist 11:31  Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
Deut VulgSist 11:32  Videte ergo ut impleatis ceremonias atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.