Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next
Chapter 7
Eccl VulgCont 7:1  Quid necesse est homini maiora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ, et tempore, quod velut umbra præterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Eccl VulgCont 7:2  Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
Eccl VulgCont 7:3  Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccl VulgCont 7:4  Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
Eccl VulgCont 7:5  Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
Eccl VulgCont 7:6  Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
Eccl VulgCont 7:7  Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
Eccl VulgCont 7:8  Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
Eccl VulgCont 7:9  Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
Eccl VulgCont 7:10  Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
Eccl VulgCont 7:11  Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? Stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
Eccl VulgCont 7:12  Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Eccl VulgCont 7:13  Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
Eccl VulgCont 7:14  Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Eccl VulgCont 7:15  In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Eccl VulgCont 7:16  Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccl VulgCont 7:17  Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccl VulgCont 7:18  Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccl VulgCont 7:19  Bonum est te sustentare iustum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
Eccl VulgCont 7:20  Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
Eccl VulgCont 7:21  Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
Eccl VulgCont 7:22  Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
Eccl VulgCont 7:23  Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
Eccl VulgCont 7:24  Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
Eccl VulgCont 7:25  multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
Eccl VulgCont 7:26  Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
Eccl VulgCont 7:27  et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
Eccl VulgCont 7:28  Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
Eccl VulgCont 7:29  quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Eccl VulgCont 7:30  Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem verbi?