EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 34
Exod | VulgCont | 34:1 | Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ, quas fregisti. | |
Exod | VulgCont | 34:2 | Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. | |
Exod | VulgCont | 34:3 | Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra. | |
Exod | VulgCont | 34:4 | Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. | |
Exod | VulgCont | 34:5 | Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. | |
Exod | VulgCont | 34:6 | Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, | |
Exod | VulgCont | 34:7 | qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. | |
Exod | VulgCont | 34:9 | ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. | |
Exod | VulgCont | 34:10 | Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cuius es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. | |
Exod | VulgCont | 34:11 | Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse eiiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Iebusæum. | |
Exod | VulgCont | 34:12 | Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius iungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam: | |
Exod | VulgCont | 34:15 | Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. | |
Exod | VulgCont | 34:16 | Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. | |
Exod | VulgCont | 34:18 | Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. | |
Exod | VulgCont | 34:19 | Omne, quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. | |
Exod | VulgCont | 34:20 | Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. | |
Exod | VulgCont | 34:22 | Sollemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et sollemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. | |
Exod | VulgCont | 34:23 | Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu Omnipotentis, Domini Dei Israel. | |
Exod | VulgCont | 34:24 | Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. | |
Exod | VulgCont | 34:25 | Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima sollemnitatis Phase. | |
Exod | VulgCont | 34:26 | Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hœdum in lacte matris suæ. | |
Exod | VulgCont | 34:27 | Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel pepigi fœdus. | |
Exod | VulgCont | 34:28 | Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. | |
Exod | VulgCont | 34:29 | Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. | |
Exod | VulgCont | 34:30 | Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. | |
Exod | VulgCont | 34:31 | Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, | |
Exod | VulgCont | 34:32 | venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. | |
Exod | VulgCont | 34:34 | Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quæ sibi fuerant imperata. | |