EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 3
Ezek | VulgClem | 3:1 | Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. | |
Ezek | VulgClem | 3:3 | et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. | |
Ezek | VulgClem | 3:4 | Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. | |
Ezek | VulgClem | 3:5 | Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël : | |
Ezek | VulgClem | 3:6 | neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te : | |
Ezek | VulgClem | 3:7 | domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde. | |
Ezek | VulgClem | 3:8 | Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum : | |
Ezek | VulgClem | 3:9 | ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgClem | 3:10 | Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi : | |
Ezek | VulgClem | 3:11 | et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Hæc dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant. | |
Ezek | VulgClem | 3:12 | Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ : Benedicta gloria Domini de loco suo : | |
Ezek | VulgClem | 3:13 | et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnæ. | |
Ezek | VulgClem | 3:14 | Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me : et abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me. | |
Ezek | VulgClem | 3:15 | Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar : et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum. | |
Ezek | VulgClem | 3:17 | Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. | |
Ezek | VulgClem | 3:18 | Si, dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. | |
Ezek | VulgClem | 3:19 | Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti. | |
Ezek | VulgClem | 3:20 | Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit : sanguinem vero ejus de manu tua requiram. | |
Ezek | VulgClem | 3:21 | Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. | |
Ezek | VulgClem | 3:22 | Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. | |
Ezek | VulgClem | 3:23 | Et surgens egressus sum in campum : et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar : et cecidi in faciem meam. | |
Ezek | VulgClem | 3:24 | Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuæ. | |
Ezek | VulgClem | 3:25 | Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. | |
Ezek | VulgClem | 3:26 | Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. | |