GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 23
Gene | VulgSist | 23:2 | Et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret, et fleret eam. | |
Gene | VulgSist | 23:4 | Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. | |
Gene | VulgSist | 23:6 | Audi nos domine, princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum: nullusque te prohibere poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum. | |
Gene | VulgSist | 23:8 | dixitque ad eos: Si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: | |
Gene | VulgSist | 23:9 | ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. | |
Gene | VulgSist | 23:10 | Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: | |
Gene | VulgSist | 23:11 | Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum. | |
Gene | VulgSist | 23:13 | Et locutus est ad Ephron circumstante plebe eius: Quaeso, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in agro. | |
Gene | VulgSist | 23:15 | Domine mi, audi me: Terra, quam postulas, quadringentos siclos argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. | |
Gene | VulgSist | 23:16 | Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatae monetae publicae. | |
Gene | VulgSist | 23:17 | Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, | |
Gene | VulgSist | 23:18 | Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. | |
Gene | VulgSist | 23:19 | Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quae respiciebat Mambre. Haec est Hebron in terra Chanaan. | |