GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 45
Gene | VulgHetz | 45:1 | Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. | |
Gene | VulgHetz | 45:3 | Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. | |
Gene | VulgHetz | 45:4 | Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. | |
Gene | VulgHetz | 45:5 | Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. | |
Gene | VulgHetz | 45:6 | Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. | |
Gene | VulgHetz | 45:7 | Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. | |
Gene | VulgHetz | 45:8 | Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus eius, ac principem in omni terra Ægypti. | |
Gene | VulgHetz | 45:9 | Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris, | |
Gene | VulgHetz | 45:10 | et habitabis in terra Gessen: erisque iuxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides. | |
Gene | VulgHetz | 45:11 | Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides. | |
Gene | VulgHetz | 45:12 | En oculi vestri, et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos. | |
Gene | VulgHetz | 45:13 | Nunciate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me. | |
Gene | VulgHetz | 45:14 | Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum eius. | |
Gene | VulgHetz | 45:15 | Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. | |
Gene | VulgHetz | 45:16 | Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia eius. | |
Gene | VulgHetz | 45:17 | Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan, | |
Gene | VulgHetz | 45:18 | et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. | |
Gene | VulgHetz | 45:19 | Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac coniugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocyus venientes. | |
Gene | VulgHetz | 45:20 | Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti, vestræ erunt. | |
Gene | VulgHetz | 45:21 | Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra, secundum Pharaonis imperium: et cibaria in itinere. | |
Gene | VulgHetz | 45:22 | Singulis quoque proferri iussit binas stolas: Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: | |
Gene | VulgHetz | 45:23 | tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti: et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. | |
Gene | VulgHetz | 45:26 | Et nunciaverunt ei, dicentes: Ioseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Iacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. | |
Gene | VulgHetz | 45:27 | Illi econtra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra, et universa quæ miserat, revixit spiritus eius, | |