Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 7
Gene VulgCont 7:1  Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
Gene VulgCont 7:2  Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
Gene VulgCont 7:3  Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
Gene VulgCont 7:4  Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
Gene VulgCont 7:5  Fecit ergo Noe omnia, quæ mandaverat ei Dominus.
Gene VulgCont 7:6  Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
Gene VulgCont 7:7  Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Gene VulgCont 7:8  De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram,
Gene VulgCont 7:9  duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noe.
Gene VulgCont 7:10  Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
Gene VulgCont 7:11  Anno sexcentesimo vitæ Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:
Gene VulgCont 7:12  et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Gene VulgCont 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam:
Gene VulgCont 7:14  ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres
Gene VulgCont 7:15  ingressæ sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
Gene VulgCont 7:16  Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
Gene VulgCont 7:17  Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Gene VulgCont 7:18  Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
Gene VulgCont 7:19  Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Gene VulgCont 7:20  Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Gene VulgCont 7:21  Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
Gene VulgCont 7:22  et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
Gene VulgCont 7:23  Et delevit omnem substantiam, quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
Gene VulgCont 7:24  Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.