Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 30
I Sa VulgSist 30:1  Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
I Sa VulgSist 30:2  Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.
I Sa VulgSist 30:3  Cum ergo venissent David et viri eius ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos, et filias ductas esse captivas,
I Sa VulgSist 30:4  levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrymae.
I Sa VulgSist 30:5  Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
I Sa VulgSist 30:6  Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
I Sa VulgSist 30:7  Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David,
I Sa VulgSist 30:8  et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties praedam.
I Sa VulgSist 30:9  Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad Torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt.
I Sa VulgSist 30:10  Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant Torrentem Besor.
I Sa VulgSist 30:11  Et invenerunt virum Aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,
I Sa VulgSist 30:12  sed et fragmen massae caricarum, et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
I Sa VulgSist 30:13  Dixit itaque ei David: Cuius es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer Aegyptius ego sum, servus viri Amalecitae: dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius.
I Sa VulgSist 30:14  Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Iudam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni.
I Sa VulgSist 30:15  Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Iura mihi per Deum, quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et iuravit ei David.
I Sa VulgSist 30:16  Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta praeda, et spoliis quae ceperant de Terra Philisthiim, et de Terra Iuda.
I Sa VulgSist 30:17  Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugerant.
I Sa VulgSist 30:18  Eruit ergo David omnia, quae tulerant Amalecitae, et duas uxores suas eruit.
I Sa VulgSist 30:19  Nec defuit quisquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quaecumque rapuerant, omnia reduxit David.
I Sa VulgSist 30:20  Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Haec est praeda David.
I Sa VulgSist 30:21  Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in Torrente Besor: qui egressi sunt obviam David, et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
I Sa VulgSist 30:22  Respondensque omnis vir pessimus, et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant.
I Sa VulgSist 30:23  Dixit autem David: Non sic facietis fratres mei de his, quae tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manus nostras:
I Sa VulgSist 30:24  nec audiet vos quisquam super sermone hoc. aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
I Sa VulgSist 30:25  Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israel usque in diem hanc.
I Sa VulgSist 30:26  Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de praeda hostium Domini:
I Sa VulgSist 30:27  His, qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad Meridiem, et qui in Geter,
I Sa VulgSist 30:28  et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,
I Sa VulgSist 30:29  et qui in Rachal, et qui in urbibus Ierameel, et qui in urbibus Ceni,
I Sa VulgSist 30:30  et qui in Harama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
I Sa VulgSist 30:31  et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse, et viri eius.