II MACCABEES
Chapter 6
II M | Vulgate | 6:1 | sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus | |
II M | Vulgate | 6:2 | contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis | |
II M | Vulgate | 6:4 | nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat | |
II M | Vulgate | 6:6 | neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur | |
II M | Vulgate | 6:7 | ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire | |
II M | Vulgate | 6:8 | decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent | |
II M | Vulgate | 6:9 | eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam | |
II M | Vulgate | 6:10 | duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros praecipitaverunt | |
II M | Vulgate | 6:11 | alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre | |
II M | Vulgate | 6:12 | obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri | |
II M | Vulgate | 6:13 | etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium | |
II M | Vulgate | 6:14 | non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat | |
II M | Vulgate | 6:15 | ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet | |
II M | Vulgate | 6:16 | propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit | |
II M | Vulgate | 6:17 | sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem | |
II M | Vulgate | 6:18 | igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare | |
II M | Vulgate | 6:19 | at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium | |
II M | Vulgate | 6:20 | intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem | |
II M | Vulgate | 6:21 | hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus | |
II M | Vulgate | 6:22 | ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem | |
II M | Vulgate | 6:23 | at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum | |
II M | Vulgate | 6:24 | non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum | |
II M | Vulgate | 6:25 | et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram | |
II M | Vulgate | 6:26 | nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam | |
II M | Vulgate | 6:28 | adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur | |
II M | Vulgate | 6:29 | hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur | |
II M | Vulgate | 6:30 | sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior | |