II MACCABEES
Chapter 11
II M | Vulgate | 11:1 | sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant | |
II M | Vulgate | 11:2 | congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum | |
II M | Vulgate | 11:3 | templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium | |
II M | Vulgate | 11:4 | nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat | |
II M | Vulgate | 11:5 | ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat | |
II M | Vulgate | 11:6 | ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel | |
II M | Vulgate | 11:7 | et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis | |
II M | Vulgate | 11:8 | cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans | |
II M | Vulgate | 11:9 | tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare | |
II M | Vulgate | 11:11 | leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos | |
II M | Vulgate | 11:12 | universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit | |
II M | Vulgate | 11:13 | et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos | |
II M | Vulgate | 11:14 | promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri | |
II M | Vulgate | 11:15 | annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit | |
II M | Vulgate | 11:16 | nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem | |
II M | Vulgate | 11:17 | Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem | |
II M | Vulgate | 11:18 | quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit | |
II M | Vulgate | 11:19 | si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo | |
II M | Vulgate | 11:20 | de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum | |
II M | Vulgate | 11:21 | bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta | |
II M | Vulgate | 11:23 | patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam | |
II M | Vulgate | 11:24 | audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua | |
II M | Vulgate | 11:25 | volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem | |
II M | Vulgate | 11:26 | bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant | |
II M | Vulgate | 11:27 | ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem | |
II M | Vulgate | 11:30 | his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis | |
II M | Vulgate | 11:31 | ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt | |
II M | Vulgate | 11:34 | miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem | |
II M | Vulgate | 11:36 | de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus | |