II MACCABEES
Chapter 2
II M | Vulgate | 2:1 | invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis | |
II M | Vulgate | 2:2 | et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum | |
II M | Vulgate | 2:4 | erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem | |
II M | Vulgate | 2:5 | et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit | |
II M | Vulgate | 2:6 | et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire | |
II M | Vulgate | 2:7 | ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat | |
II M | Vulgate | 2:8 | et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec | |
II M | Vulgate | 2:10 | sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum | |
II M | Vulgate | 2:13 | inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis | |
II M | Vulgate | 2:14 | similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos | |
II M | Vulgate | 2:16 | acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies | |
II M | Vulgate | 2:17 | Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem | |
II M | Vulgate | 2:18 | sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum | |
II M | Vulgate | 2:20 | de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione | |
II M | Vulgate | 2:22 | et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent | |
II M | Vulgate | 2:23 | et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis | |
II M | Vulgate | 2:24 | itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare | |
II M | Vulgate | 2:25 | considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum | |
II M | Vulgate | 2:26 | curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur | |
II M | Vulgate | 2:27 | et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus | |
II M | Vulgate | 2:28 | sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus | |
II M | Vulgate | 2:29 | veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes | |
II M | Vulgate | 2:30 | sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis | |
II M | Vulgate | 2:31 | etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori | |
II M | Vulgate | 2:32 | brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est | |