Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 59
Isai VulgClem 59:1  Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
Isai VulgClem 59:2  Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
Isai VulgClem 59:3  Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Isai VulgClem 59:4  Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere : sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Isai VulgClem 59:5  Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum.
Isai VulgClem 59:6  Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
Isai VulgClem 59:7  Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles : vastitas et contritio in viis eorum.
Isai VulgClem 59:8  Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitæ eorum incurvatæ sunt eis : omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Isai VulgClem 59:9  Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Isai VulgClem 59:10  Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus : impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui.
Isai VulgClem 59:11  Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus : exspectavimus judicium, et non est ; salutem, et elongata est a nobis.
Isai VulgClem 59:12  Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.
Isai VulgClem 59:13  Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Isai VulgClem 59:14  Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
Isai VulgClem 59:15  Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
Isai VulgClem 59:16  Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
Isai VulgClem 59:17  Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli :
Isai VulgClem 59:18  sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis ; insulis vicem reddet.
Isai VulgClem 59:19  Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit ;
Isai VulgClem 59:20  et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
Isai VulgClem 59:21  Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus : spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.