Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 8
Mark VulgHetz 8:1  In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis:
Mark VulgHetz 8:2  Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
Mark VulgHetz 8:3  et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
Mark VulgHetz 8:4  Et responderunt ei discipuli sui: unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
Mark VulgHetz 8:5  Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
Mark VulgHetz 8:6  Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
Mark VulgHetz 8:7  Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.
Mark VulgHetz 8:8  Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Mark VulgHetz 8:9  Erant autem qui manducaverunt, quasi quattuor millia: et dimisit eos.
Mark VulgHetz 8:10  Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Mark VulgHetz 8:11  Et exierunt Pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
Mark VulgHetz 8:12  Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Mark VulgHetz 8:13  Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
Mark VulgHetz 8:14  Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Mark VulgHetz 8:15  Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis.
Mark VulgHetz 8:16  Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus.
Mark VulgHetz 8:17  Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
Mark VulgHetz 8:18  oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
Mark VulgHetz 8:19  quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
Mark VulgHetz 8:20  Quando et septem panes in quattuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
Mark VulgHetz 8:22  Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Mark VulgHetz 8:23  Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Mark VulgHetz 8:24  Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
Mark VulgHetz 8:25  Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et cœpit videre. et restitutus est ita ut clare videret omnia.
Mark VulgHetz 8:26  Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
Mark VulgHetz 8:27  Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
Mark VulgHetz 8:28  Qui responderunt illi, dicentes: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Mark VulgHetz 8:29  Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
Mark VulgHetz 8:31  Et cœpit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
Mark VulgHetz 8:32  Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
Mark VulgHetz 8:33  Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Mark VulgHetz 8:34  Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
Mark VulgHetz 8:35  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Mark VulgHetz 8:36  Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animæ suæ faciat?
Mark VulgHetz 8:38  Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis.
Mark VulgHetz 8:39  Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.