Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 14
Mark VulgHetz 14:1  Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes, et Scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Mark VulgHetz 14:2  Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Mark VulgHetz 14:3  Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput eius.
Mark VulgHetz 14:4  Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
Mark VulgHetz 14:5  Poterat enim unguentum istud vænundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
Mark VulgHetz 14:6  Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Mark VulgHetz 14:7  semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
Mark VulgHetz 14:8  Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
Mark VulgHetz 14:9  Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam eius.
Mark VulgHetz 14:10  Et Iudas Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
Mark VulgHetz 14:11  Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
Mark VulgHetz 14:12  Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
Mark VulgHetz 14:13  Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret vobis homo lagenam aquæ baiulans, sequimini eum:
Mark VulgHetz 14:14  et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
Mark VulgHetz 14:15  Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
Mark VulgHetz 14:16  Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Mark VulgHetz 14:18  Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait IESUS: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
Mark VulgHetz 14:19  At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
Mark VulgHetz 14:20  Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Mark VulgHetz 14:21  Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
Mark VulgHetz 14:22  Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
Mark VulgHetz 14:23  Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
Mark VulgHetz 14:24  Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Mark VulgHetz 14:25  Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
Mark VulgHetz 14:27  Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
Mark VulgHetz 14:28  Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Mark VulgHetz 14:29  Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te: sed non ego.
Mark VulgHetz 14:30  Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
Mark VulgHetz 14:31  At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo: Similiter autem et omnes dicebant.
Mark VulgHetz 14:32  Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
Mark VulgHetz 14:33  Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et cœpit pavere, et tædere.
Mark VulgHetz 14:34  Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
Mark VulgHetz 14:35  Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora:
Mark VulgHetz 14:36  et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu.
Mark VulgHetz 14:37  Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
Mark VulgHetz 14:38  Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
Mark VulgHetz 14:40  Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei.
Mark VulgHetz 14:41  Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Mark VulgHetz 14:43  Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, a summis sacerdotibus, et Scribis, et senioribus.
Mark VulgHetz 14:44  Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
Mark VulgHetz 14:45  Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
Mark VulgHetz 14:46  At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.
Mark VulgHetz 14:47  Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam.
Mark VulgHetz 14:48  Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me?
Mark VulgHetz 14:49  quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
Mark VulgHetz 14:50  Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.
Mark VulgHetz 14:51  Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
Mark VulgHetz 14:53  Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et Scribæ, et seniores.
Mark VulgHetz 14:54  Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
Mark VulgHetz 14:55  Summi vero sacerdotes, et omne concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
Mark VulgHetz 14:56  Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
Mark VulgHetz 14:57  Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
Mark VulgHetz 14:58  Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
Mark VulgHetz 14:60  Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quæ tibi obiiciuntur ab his?
Mark VulgHetz 14:61  Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus filius Dei benedicti?
Mark VulgHetz 14:62  Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
Mark VulgHetz 14:63  Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
Mark VulgHetz 14:64  Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Mark VulgHetz 14:65  Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.
Mark VulgHetz 14:66  Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
Mark VulgHetz 14:67  et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
Mark VulgHetz 14:68  At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
Mark VulgHetz 14:69  Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
Mark VulgHetz 14:70  At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
Mark VulgHetz 14:71  Ille autem cœpit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
Mark VulgHetz 14:72  Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Iesus: Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.