MATTHEW
Chapter 1
Matt | VulgCont | 1:2 | Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius. | |
Matt | VulgCont | 1:3 | Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. | |
Matt | VulgCont | 1:4 | Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. | |
Matt | VulgCont | 1:5 | Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. | |
Matt | VulgCont | 1:6 | Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ. | |
Matt | VulgCont | 1:9 | Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. | |
Matt | VulgCont | 1:10 | Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. | |
Matt | VulgCont | 1:12 | Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. | |
Matt | VulgCont | 1:13 | Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. | |
Matt | VulgCont | 1:15 | Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. | |
Matt | VulgCont | 1:16 | Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. | |
Matt | VulgCont | 1:17 | Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim. | |
Matt | VulgCont | 1:18 | Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. | |
Matt | VulgCont | 1:19 | Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam. | |
Matt | VulgCont | 1:20 | Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. | |
Matt | VulgCont | 1:21 | Pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. | |
Matt | VulgCont | 1:22 | Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: | |
Matt | VulgCont | 1:23 | Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. Et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. | |
Matt | VulgCont | 1:24 | Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei Angelus Domini, et accepit coniugem suam. | |