MATTHEW
Chapter 19
Matt | VulgSist | 19:1 | Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Iudaeae trans Iordanem, | |
Matt | VulgSist | 19:3 | Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? | |
Matt | VulgSist | 19:4 | Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? et dixit: | |
Matt | VulgSist | 19:5 | Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. | |
Matt | VulgSist | 19:6 | itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. | |
Matt | VulgSist | 19:8 | Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. | |
Matt | VulgSist | 19:9 | Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur. | |
Matt | VulgSist | 19:10 | Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. | |
Matt | VulgSist | 19:12 | Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. | |
Matt | VulgSist | 19:13 | Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. | |
Matt | VulgSist | 19:14 | Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. | |
Matt | VulgSist | 19:16 | Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? | |
Matt | VulgSist | 19:17 | Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. | |
Matt | VulgSist | 19:18 | Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: | |
Matt | VulgSist | 19:21 | Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. | |
Matt | VulgSist | 19:22 | Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. | |
Matt | VulgSist | 19:23 | Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. | |
Matt | VulgSist | 19:24 | Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. | |
Matt | VulgSist | 19:25 | Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? | |
Matt | VulgSist | 19:26 | Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. | |
Matt | VulgSist | 19:27 | Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? | |
Matt | VulgSist | 19:28 | Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. | |
Matt | VulgSist | 19:29 | Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. | |