Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 8
Numb VulgSist 8:2  Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra borean e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
Numb VulgSist 8:3  Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.
Numb VulgSist 8:4  Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur: iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
Numb VulgSist 8:6  Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos
Numb VulgSist 8:7  iuxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
Numb VulgSist 8:8  tollent bovem de armentis, et libamentum eius similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
Numb VulgSist 8:9  et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel.
Numb VulgSist 8:10  Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos.
Numb VulgSist 8:11  et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
Numb VulgSist 8:12  Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
Numb VulgSist 8:13  Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius, et consecrabis oblatos Domino,
Numb VulgSist 8:14  ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei.
Numb VulgSist 8:15  et postea ingrediantur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel.
Numb VulgSist 8:16  Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
Numb VulgSist 8:17  Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in Terra Aegypti, sanctificavi eos mihi:
Numb VulgSist 8:18  et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel:
Numb VulgSist 8:19  tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad Sanctuarium.
Numb VulgSist 8:20  Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas quae praeceperat Dominus Moysi:
Numb VulgSist 8:21  purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
Numb VulgSist 8:22  ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
Numb VulgSist 8:24  Haec est lex Levitarum, A viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis.
Numb VulgSist 8:25  Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt:
Numb VulgSist 8:26  eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerunt commendata, opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.