Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 13
Prov VulgSist 13:1  Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.
Prov VulgSist 13:2  De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua.
Prov VulgSist 13:3  Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
Prov VulgSist 13:4  Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.
Prov VulgSist 13:5  Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.
Prov VulgSist 13:6  Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.
Prov VulgSist 13:7  Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Prov VulgSist 13:8  Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
Prov VulgSist 13:9  Lux iustorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
Prov VulgSist 13:10  Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Prov VulgSist 13:11  Substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
Prov VulgSist 13:12  Spes, quae differtur, affligit animam: lignum vitae desiderium veniens.
Prov VulgSist 13:13  Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
Prov VulgSist 13:14  Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
Prov VulgSist 13:15  Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.
Prov VulgSist 13:16  Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Prov VulgSist 13:17  Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.
Prov VulgSist 13:18  Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
Prov VulgSist 13:19  Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
Prov VulgSist 13:20  Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.
Prov VulgSist 13:21  Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.
Prov VulgSist 13:22  Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.
Prov VulgSist 13:23  Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.
Prov VulgSist 13:24  Qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.
Prov VulgSist 13:25  Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.