Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 2
Prov Vulgate 2:1  fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
Prov Vulgate 2:2  ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
Prov Vulgate 2:3  si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
Prov Vulgate 2:4  si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
Prov Vulgate 2:5  tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
Prov Vulgate 2:6  quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
Prov Vulgate 2:7  custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
Prov Vulgate 2:8  servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
Prov Vulgate 2:9  tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
Prov Vulgate 2:10  si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
Prov Vulgate 2:12  ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
Prov Vulgate 2:13  qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
Prov Vulgate 2:14  qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
Prov Vulgate 2:16  ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
Prov Vulgate 2:18  et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
Prov Vulgate 2:19  omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
Prov Vulgate 2:20  ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
Prov Vulgate 2:21  qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
Prov Vulgate 2:22  impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea