Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Prov Vulgate 14:1  sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
Prov Vulgate 14:2  ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
Prov Vulgate 14:3  in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
Prov Vulgate 14:4  ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
Prov Vulgate 14:5  testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
Prov Vulgate 14:6  quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
Prov Vulgate 14:7  vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
Prov Vulgate 14:8  sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
Prov Vulgate 14:9  stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
Prov Vulgate 14:10  cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
Prov Vulgate 14:11  domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
Prov Vulgate 14:12  est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
Prov Vulgate 14:13  risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
Prov Vulgate 14:14  viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
Prov Vulgate 14:15  innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
Prov Vulgate 14:16  sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
Prov Vulgate 14:17  inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
Prov Vulgate 14:18  possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
Prov Vulgate 14:19  iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
Prov Vulgate 14:20  etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
Prov Vulgate 14:21  qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
Prov Vulgate 14:22  errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
Prov Vulgate 14:23  in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
Prov Vulgate 14:24  corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
Prov Vulgate 14:25  liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
Prov Vulgate 14:26  in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
Prov Vulgate 14:27  timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
Prov Vulgate 14:28  in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
Prov Vulgate 14:29  qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
Prov Vulgate 14:30  vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
Prov Vulgate 14:31  qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
Prov Vulgate 14:32  in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
Prov Vulgate 14:33  in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
Prov Vulgate 14:34  iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
Prov Vulgate 14:35  acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit