PROVERBS
Chapter 13
Prov | Vulgate | 13:3 | qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala | |
Prov | Vulgate | 13:8 | redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet | |
Prov | Vulgate | 13:10 | inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia | |
Prov | Vulgate | 13:11 | substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur | |
Prov | Vulgate | 13:13 | qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur | |
Prov | Vulgate | 13:18 | egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur | |
Prov | Vulgate | 13:22 | bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris | |