Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Prov Vulgate 28:1  fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
Prov Vulgate 28:2  propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
Prov Vulgate 28:3  vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
Prov Vulgate 28:4  qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
Prov Vulgate 28:5  viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
Prov Vulgate 28:6  melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
Prov Vulgate 28:7  qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
Prov Vulgate 28:8  qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
Prov Vulgate 28:9  qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
Prov Vulgate 28:10  qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
Prov Vulgate 28:11  sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
Prov Vulgate 28:12  in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
Prov Vulgate 28:13  qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
Prov Vulgate 28:14  beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
Prov Vulgate 28:15  leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
Prov Vulgate 28:16  dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
Prov Vulgate 28:17  hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
Prov Vulgate 28:18  qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
Prov Vulgate 28:19  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
Prov Vulgate 28:20  vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
Prov Vulgate 28:21  qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
Prov Vulgate 28:22  vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
Prov Vulgate 28:23  qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
Prov Vulgate 28:24  qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
Prov Vulgate 28:25  qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
Prov Vulgate 28:26  qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
Prov Vulgate 28:27  qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
Prov Vulgate 28:28  cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti