Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Prov Vulgate 11:1  statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
Prov Vulgate 11:2  ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
Prov Vulgate 11:3  simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
Prov Vulgate 11:4  non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
Prov Vulgate 11:5  iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
Prov Vulgate 11:6  iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
Prov Vulgate 11:7  mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
Prov Vulgate 11:8  iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
Prov Vulgate 11:9  simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
Prov Vulgate 11:10  in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
Prov Vulgate 11:11  benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
Prov Vulgate 11:12  qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
Prov Vulgate 11:13  qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
Prov Vulgate 11:14  ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
Prov Vulgate 11:15  adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
Prov Vulgate 11:16  mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
Prov Vulgate 11:17  benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
Prov Vulgate 11:18  impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
Prov Vulgate 11:19  clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
Prov Vulgate 11:20  abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
Prov Vulgate 11:21  manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
Prov Vulgate 11:22  circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
Prov Vulgate 11:23  desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
Prov Vulgate 11:24  alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
Prov Vulgate 11:25  anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
Prov Vulgate 11:26  qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
Prov Vulgate 11:27  bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
Prov Vulgate 11:28  qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
Prov Vulgate 11:29  qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
Prov Vulgate 11:30  fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
Prov Vulgate 11:31  si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator